Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XV De hostiis in Anrode clericorum insania excussis.

In villa oui Anrode3830 vocabulum est, sacerdos quidam est nomine Everhardus. Hic ante annos paucos ad ecclesiae eiusdem festivitatem vicinos sacerdotes convocavit. Sollemnizantibus eis in vesperis circa altare et insanientibus, unus ex eis pixidem quae super altare cum corpore Domini pendebat, casu evertit, et quinque ex ea hostias excussit. Quod ubi compererunt ceteri, mox organa sua suspenderunt. Quaerentibus eis hostias et non invenientibus, populo eiecto et foribus obseratis, dum omnes angulos perscrutarentur, nec comparerent, unus eorum divino nutu ambitum qui erat circa murum ascendit, ubi easdem hostias in modum crucis dispositas3831 attendit. Erat enim idem circuitus pixide multo altior3832. Obsequens aer suo Domino, corpus eius de pixide lapsum excepit ne super terram laberetur; ubi ab angelis susceptum, in locum illum sublimem deportatum est. Haec mihi a Methilde magistra de Fusinnich relata sunt. Cognovit et ignis sacramenti huius virtutem.

-[f° 178]-
Notes:
  • 3830 ADP Haynrode.
  • 3831 B dissipatas.
  • 3832 P pixidi multo altior, AD multo altior pixidi.
Indexed exemplum: TE018939
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para