Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XVI De ecclesia combusta et corpore Domini intacto.

Non est diu quod quaedam ecclesia in provincia nostra exusta est. Cumque omnia quae cremari poterant in cinerem fuissent redacta, flammis sopitis homines intrantes solam pixidem cum corpore Christi illaesam super altare repererunt. Quod pro miraculo magno sicut revera fuit, Conrado Priori Loci sanctae Mariae et aliis quam pluribus referentes Deum glorificaverunt, plurimum per hoc in fide confortati. Ecce habes ex3833 his quae dicta sunt, evidentissiraa argumenta, quod omni creaturae, rationabili, ut homini, irrationabili, ut animalibus, aquae scilicet, terrae, aeri et igni, manifestata3834 sit virtus divini huius sacramenti.
NOVICIUS: Satis mihi probatum est quod sub specie panis sit verum corpus Christi; nunc autem verum eius sanguinem esse sub specie vini, similibus mihi exemplis ostendas.
MONACHUS: Noveris consimiles causas esse subsequentium visionum quas3835 et praecedentium. Quibusdam, ut iustis, forma sanguinis ostenditur, ad devotionis suae remunerationem; de sacramento dubitantibus, ad confortationem; male viventibus, ad correptionem. Ecce exempla.

Notes:
  • 3833 C in.
  • 3834 AD manifesta.
  • 3835 B quae.
Indexed exemplum: TE018940
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para