Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XVII De Abbate Daniele qui formam sanguinis vidit in calice.

Bonae memoriae Daniel Abbas Sconaviae, quandoque Prior noster, cum die3836 quadam missam celebraret, formam humani sanguinis in calice vidit. Et quia tunc temporis non fuit sibi conscius alicuius mortalis, eandem visionem nequaquam sibi ad iudicium, sed ad consolationem concessam speravit. Huius visionis testis est Gerardus3837 monachus noster, aliquando concanonicus eius in maiori ecclesia Coloniae. Comparetur igitur3838 visio haec visioni Godescalci, qui Dominum vidit sub specie panis in forma infantis, sicut dictum est capitulo secundo. Porro quod aliquando forma sanguinis quibusdam de sacramento dubitantibus ostendatur ad confortationem, sermo sequens declarat3839.

-[f° 179]-
Notes:
  • 3836 ABCP in die.
  • 3837 KR Bernardus.
  • 3838 igitur om AD.
  • 3839 C declarabit.
Indexed exemplum: TE018941
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para