Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XVIII De Heylardo sacerdote de Wuninsdorp qui formam humani cruoris vidit in calice.

Heylardus sacerdos de Wuninsdorp, cum die3840 quadam in ecclesia iam dictae villae missam diceret, et de sacramento ex immissione diaboli periculose dubitaret, quando ventum est ad orationem Dominicam ubi calix discoopertus deponi solet, humani cruoris speciem in illo vidit, et expavit. Ac si ei diceret Dominus: Si non credis sacramento, veritatem discas experimento. Et cum fides via sit ad speciem3841, species haec sanguinea te reducat ad fidem. Duravit autem forma illa usque ad sumptionem. Interfuit eidem missae Hildeboldus Comes de Lunbere3842, vir fide et opere parum catholicus. Heylardus vero sibi timens, magistro Johanni Decano Aquensi visionem retulit, a quo ego illam didici. Quod autem huiusmodi visiones quandoque fiant non solum ex culpa sacerdotis, imo etiam ex perfidia circumstantium, subsequens probat exemplum.

Notes:
  • 3840 AD in die.
  • 3841 Cor. II, 5, 7.
  • 3842 BC Limbere.
Indexed exemplum: TE018942
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para