Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM II.3770 De Godescalco de Volmuntsteine qui Christum sub specie infantis in manibus suis vidit.

Fuit apud nos monachus quidam Godescalcus nomine, de castro quidem Volmuntsteine oriundus, et in maiori -[f° 168]- ecclesia Coloniae canonicus. Ante conversionem satis exstiterat lubricus3771, sed bene morigeratus. Modica ei scientia litterarum inerat; sed spiritus patientiae3772 et pietatis ad magnam vitae perfectionem illum provexerat. Hic cum ante hos sex annos in die Natalis Domini ad privatum quoddam altare missam cum multa devotione et lacrimis ut ei moris erat inchoasset, scilicet, Puer natus est nobis, factaque esset transsubstantiatio3773, non iam in manibus suis speciem panis, sed infantem pulcherrimum, imo speciosissimum illum forma prae filiis hominum, in quem et angeli prospicere concupiscunt3774, tenuit et vidit. Cuius caritate succensus, et mira pulchritudine delectatus, complexus est eum ac deosculatus. Timens tamen moram propter circumstantes3775, super corporale dilectum posuit, et ille ut missa perfici posset formam sacramentalem resumpsit. Quamdiu beatus ille vidit speciem infantis, nullam ibi vidit speciem panis, et econverso. Qui cum nescio cui visionem revelasset, tacita persona sua, et ille aliis, quodam die de auctore tantae visionis interrogatus, me audiente respondit: Certissime illa die Christus hic visus est; et nihil plus dicere voluit. Postea duobus sacerdotibus, Theoderico scilicet de Lureke et Constantino, visionem revelavit. Quod intelligens Winandus infirmarius noster, posito eo in infirmitorio, ait: Bone frater Godescalce, vidistis in missa Salvatorem? Respondente illo simpliciter, etiam; adiecit: In quali forma? In forma, inquit, infantis. Et ille: Quid fecistis ei ? Respondit: Osculatus sum eum ante os suum. Ad quod Winandus: Et quid postea actum est? Ego, ait, super, altare eum posui, et reverso eo in formam priorem, sumpsi illum, Eadem moriens confessus est Abbati nostro domino Henrico.
NOVICIUS: Gloriosa sunt quae dicis. Sed miror si talia aliquando revelantur etiam malis sacerdotibus.
MONACHUS: Sicut bonis ad bonitatis remunerationem, ita nonnunquam Dominus malis sacerdotibus se ostendere dignatur ad correctionem. Verbi causa3776.

-[f° 169]-

Notes:
  • 3770 Homil. I. p. 59.
  • 3771 Homilia: « In clericali vita quam fuerit levis, quam totus deditus venationi et ludis, aliisque vanitatibus, noverunt concanonici illius. »
  • 3772 ABDP scientiae.
  • 3773 ADP factaque transsubstantiatione. Mox AD iam non.
  • 3774 Psal. 44, 3. Petr. I,1,12.
  • 3775 B populi circumstantis.
  • 3776 BC gratia.
Indexed exemplum: TE018844
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para