Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXII De corporali sacramento infuso, qui3851 ablui non potuit, donec inclusa dubitans illud videret.

Sacerdos quidam in Dioecesi Coloniensi, quadam die missam celebrans, iusto Dei iudicio calicem cum sanguine in canone fudit super corporale. Quod statim humani cruoris concepit formam. Cumque dicta missa sacerdos nimis moerens super calicem illud crebrius lavisset, rubeum colorem abluere non potuit. Tunc amplius territus, orationes omnibus suis parochianis instituit, corporale lavit, sed non profecit. Quo viso tollens secum sacrum3852 lintheum, Rudolphum Scholasticum Coloniensem, virum magni nominis accersivit, casum exposuit, corporale ostendit, et quod nullo liquore color ille sanguineus ablui, nullaque arte sive oratione posset deleri contestatus est. Cui ille sicut vir prudens respondit: Estne aliquis in parochia vestra, qui de hoc sacramento dubitet? Respondit sacerdos: Est quaedam inclusa, quae frequenter inde dubitat. At ille: Ostendite illi, forte idcirco Deus vestigia sanguinis in hoc corporali deleri non sinit, quatenus eis visis illa in fide roboretur. Quod cum factum fuisset, expavit mulier et credidit, et Deus statim pristinum colorem in lintheo reformavit.

Notes:
  • 3851 P quod.
  • 3852 AD tollens sacrum, B tollens secum.
Indexed exemplum: TE018946
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para