Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXIV De infirmo cui ablutio conversa est in sanguinem.

Sacerdos quidam, sicut mihi alius quidam religiosus sacerdos retulit, infirmum aliquem3858 visitavit. Erat idem infirmus laicus admodum religiosus. Qui ait sacerdoti: Domine, num3859 hodie celebrastis? Respondente illo, etiam; aegrotus subiunxit: Peto ut manus quibus tractastis sacrum Christi corpus et sanguinem, coram me abluatis, eritque meae infirmitati eadem ablutio antidotum. Quod cum fecisset, aqua in crathera munda3860 recepta est. De qua cura bibisset infirmus, residuam3861 in cistam poni iussit, et diligenter operiri. Postea cum eandem aquam requireret, puer a cistam acce- -[f° 183]- dens non aquam in crathera, sed purum sanguinem reperit. Quo allato, pro sacerdote missum est, a quo in ecclesiam deportatus, inter reliquias positus est.
NOVICIUS: Quid sentis de sanguine isto?
MONACHUS: Non credo fuisse Christi sanguinem, quia aqua in illum minime vertitur, nec vinum quidem absque debita sacerdotis benedictione. Deus vero ob devotionem hominis elementum mutavit, ut ostenderet quod eundem sanguinem quem sacerdos quotidie sumit in ecclesia3862 sacramentaliter, fidelis quisque in omni loco possit sumere spiritualiter.

Notes:
  • 3858 B quendam.
  • 3859 BCD non, P mi.
  • 3860 D crathere mundo.
  • 3861 B residuum.
  • 3862 BC in ecclesia quotidie sumit.
Indexed exemplum: TE018947
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para