Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXV De nobili femina cui ultima ablutio per panem suscepta conversa est in sanguinem.

Quaedam nobilis femina de Enthenich3863, sicut a quodam edocta fuerat, tertiam ablutionem ex digitis sacerdotis in pane recepit, credens si eandem per quatuor partes agri sui reconderet, quod nulla aeris intemperies vel grando segetes laederet. Panem interim in scrinio suo reponens, dum tempore oportuno accederet, quatenus eum per agrum suum divideret, in sanguinem coagulum3864 eum vidit conversum. Territa, nimis marito eum ostendit atque sacerdoti. Pro qua re omnes a Prioribus Coloniensibus citati, sacerdos satis punitus est, ilis vix se excusantibus quod nullum foret in causa maleficium. Non enim placet Deo si ad aliquos usus temporales sacramenta illa convertantur.
NOVICIUS: Placet quod dicis. Nunc peto ut exempla proferas de digne conficientibus.
MONACHUS: Prius tibi ostendere volo qualis esse debeat3865 sacerdotum digne conficientium.

Notes:
  • 3863 Endenich villa iuxta Bonnam.
  • 3864 D coagulatum.
  • 3865 AD debeat esse.
Indexed exemplum: TE018948
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para