Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXVI Qualis esse debeat vita sacerdotum.

Gloria vitae sacerdotalis in duobus praecipue consistit, castimonia3866 videlicet et scientia. Debet enim castus esse et litteratus. Exemplum castimoniae habes in Zacharia patre -[f° 184]- Johannis, de quo Lucas sic ait: Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam3867 . Vicis suae tempore Pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus a quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quaeritur, qui quotidie praesto debent esse altari, perpetua castitas indicitur. Quod vero litteratus esse debeat, testis est Malachias qui dicit: Angelus scientiarum est, et legem ex ore eius requirent3868 . Hinc est quod Hely sedebat ante fores tabernaculi3869, ut responderet omni quaerenti. Audi quid illitterato sacerdoti per Ozee dicatur: Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi3870 .
NOVICIUS: Numquid omnes sacerdotes illitterati repellendi sunt a Domino?
MONACHUS: Non. Quibus deest usus scientiae exterioris, habeant ut praedictum est lumbos praecinctos, et lucernas ardentes in manibus3871 , id est opera bona. Quod si sibi commissos illuminare non valent verbo praedicationis, ad divinum amorem illos accendere studeant exemplo bonae conversationis. Introiens sacerdos ad altare Dei, lavare debet faciem, os et manus, id est maculas cogitationis, locutionis et operum, in labro aeneo quod fecit Moyses ex speculis mulierum3872. Aqua est contritio, manuterium3873 confessio. Quod illa abluit, ista abstergit. Specula mulierum sunt exempla sanctarum animarum, fides scilicet Abrahae, obedientia Ysaac, lenitas Jacob, mansuetudo Moysi, humilitas David, zelus Heliae, pietas Josiae, castitas Danielis. In his si sacerdos se consideraverit, facile cognoscet suam imperfectionem.
NOVICIUS: Qualis esse debeat conficiens, satis ostendisti; nunc me expedias in quibus consistat potentia conficiendi.
MONACHUS: Quae de his legi vel audivi, paucis explicabo.

Notes:
  • 3866 C in castimonia.
  • 3867 Luc. 1, 23.
  • 3868 Malach. 2, 7.
  • 3869 Reg. I, 1, 9.
  • 3870 Osee 4, 6.
  • 3871 Luc. 12, 35.
  • 3872 Exod. 38, 8.
  • 3873 BCDP matnutergium.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para