Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXX De sacerdote qui infra canonem a terra suspenditur.

Novi quendam sacerdotem ordinis nostri, qui hanc gratiam accepit a Domino, ut quotiens cum devotione missam celebrat, per totum canonem usque ad sacramenti perceptionem3883, in aere ad mensuram pedis unius se stare sentiat3884. Nec mirum. Devotio enim ignea est, et semper nititur sursum. Nec magnipendo, si quandoque sibi attrahat suum exterius domicilium. Interior vero eius casa sive domicilium mens est. In qua maiorem habet potestatem, quia illam in coelum sublevat. Cumque tantam gratiam ab alio quodam sacerdote eius amicissimo comperissem, scire volens veritatem, non absque timore ab ipso coepi sciscitari quae audieram. Qui statim rubore perfusus, cum me confundere nollet, ita esse confessus est. Quando festinanter et sine devotione celebrat, vel quando strepitu circumstantium impeditur, praedicta ei gratia subtrahitur.
NOVICIUS: Quantum ex his colligo, summum silentium sacerdotis devotio in missae silentio requirit.
MONACHUS: Verum dicis. Si sacerdos legalis oraturus pro salute populi solus intravit in sancta sanctorum, et omnis populos, sicut de Zacharia legitur3885, erat foris exspectans hora incensi, ne orantem impediret: quantomagis sacerdos gratiae qui iam non corruptibile pro una gente sacrificium, sed pro totius mundi salute Patri offert Fillum, summam in -[f° 188]- altari pacem requirit et silentium? Unde et beatus Ambrosius post Evangelium monere solebat populum, ut a tusci3886 et omni inquietudine se temperarent tempore canonis. Quod vero devotio ignea sit, et rursum nitatur ut praefatus sum, sequens visio demonstrat3887.

Notes:
  • 3883 A confectionem.
  • 3884 conf. VIII, 72.
  • 3885 Luc. 1, 10.
  • 3886 BCDP tussi; conf. IV, 100.
  • 3887 C declarat, B declarabit.
Indexed exemplum: TE018953
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para