Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XXXI De Ulrico monacho Vilariensi.

In Vilario Brabantiae ante hoc biennium monachus quidam defunctus est nomine Ulricus, iuvenis disciplinatus, et valde gratiosus, tam corpore quam mente virgo. Hic cum in Namuco3888 die quinto decimo ante mortem suam missam celebraret, sicut mihi retulit praedicti loci3889 Prior, venerabilis inclusa Uda3890 nomine, cui Deus multa revelare consuevit, globum igneum super caput eius conspexit. Erat enim tunc temporis grangiarius. Qui cum infirmatus, in extremis ageret, et Abbas deesset, dixit ei quidam ex circumstantibus: Velletis dominum Abbatem modo3891 videre? Etiam, inquit, valde illum videre desidero, ut praesens congaudere posset mihi eunti ad nuptias. Et adiecit: Cras habebitis propter me festum, scilicet duas missas. Quod ita factum est. Nam altera die dicta missa in conventu, post primam, erat enim Kalendas3892 Octobris, animam virgineam efflavit, quae a coelestibus paranimphis suscepta, in aethereum thalamum ad nuptias agni, et ad amplexus sponsi deducta est. Post tertiam vero celebrata pro eo missa sollemniter in conventu, secundum quod ipse praedixerat, terrae commendatus est. Et sicut mihi dixit dominus Wilhelmus nunc Abbas Vilariensis, tunc Prior ibidem3893, ne unum quidem peccatum mortale deprehendere potuit in eius extrema et generali confessione. Fuerat siquidem magnae spei iuvenis, vultum habens angelicum, moribus bonis adornatus, natione Coloniensis. Praedicti3894 vero sacerdotis personam mihi prodere non licet. Est enim vir tantae perfectionis, ut tanta gratia dignus sit, et verbis eius non credere, si tibi propalaretur, sacrilegium iudicares.
NOVICIUS: Ulricum quantum ad praedictam visionem similem iudico sancto -[f° 189]- Martino, de cuius capite cum altare benediceret, etiam globus igneus emicuit.
MONACHUS: In utroque signum fuit magnae devotionis, cuius auctor Spiritus sanctus est, qui in igne super Apostolos apparuit. Unde non immerito a sacerdote ante canonem sursum corda habere monemur.

Notes:
  • 3888 CP Namurco.
  • 3889 ADP loci praedicti.
  • 3890 BC Oda; sic et cap. 35.
  • 3891 modo om AD.
  • 3892 BC erant - Kalendae.
  • 3893 BC ibidem Prior.
  • 3894 cap. 30.
Indexed exemplum: TE018954
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para