Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM IV De Episcopo Livoniae qui Christum vidit in altari.

Venerabilis Episcopus3785 Livoniae et magister Lambertus Decanus sanctorum Apostolorum in Colonia, cum ante annos paucos simul ad curiam pergerent imperialem, et in via de scripturis sermocinarentur, etiam mentio habita est de corpore Domini. Decano in hoc sacramento efferente fidem Christianam, Episcopus respondit: Ego novi sacerdotem qui nuper oculis corporalibus Christum in altari vidit. A quo cum Decanus personam tanta visione dignam extorquere tunc non potuisset, ultima die quando separandi erant ab invicem Episcopus ei confessus est quia ipse esset. Haec idem Decanus retulit Praeposito Pleysensi3786, et ipse mihi. Quod vero Deus dubitantibus de hoc sacramento etiam suam carnem ostendat, subsequens sermo declarat.

Notes:
  • 3785 ut puto, dominus Theodericus, de quo supra VlII, 13. 80.
  • 3786 Vide V, 13.
Indexed exemplum: TE018846
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para