Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XL Item de dulcedine Aleidis Abbatissae Monasteriensis ex sacra communione.

Similem gratiam et forte maiorem, audivi collatam fuisse dominae Aleidi primae Abbatissae Monasterii civitatis Westfaliae. Haec quotienscunque corpus Domini a sacerdote suscepit3943, non panis soliditatem inter dentes, neque panis saporem intra fauces3944 sentit, sed ipsum sacramentum quasi favus mellis sine masticatione per guttur eius in ventrem defluxit, sic ut mira suavitate omnia eius interiora replerentur. Quando defuncta est, dominus Florentius Abbas de Campo sanctae -[f° 196]- Mariae3945 qui pater eius fuerat spiritualis, atque confessor, post sepulturam eius omnibus qui confluxerant eandem gratiam praedicavit.
NOVICIUS: Si de cadavere leonis, ut legitur in Judicum, egressa est dulcedo, non miror si de corpore Christi qui est leo de tribu Juda3946, dulcedo egreditur.
MONACHUS: Juste moveris. Videtur huic beatae congruisse illud sponsi in Canticis Canticorum: Favus distillans labia tua sponsa3947 , subaudis, est tibi corpus meum.
NOVICIUS: Quae tibi videtur fuisse causa illius dulcedinis in sacramento atque liquefactionis?
MONACHUS: Ardor perfectae caritatis qua aestuabat3948. Nam cum esset naturaliter vel potius ex abstinentia et laboribus semper pallida atque macilenta, quotiens eam communicare contigit, ita inflammabatur ut facies illius3949 igneo colore resplenderet. Legitur in Exodo quod incalescente sole liquefiebat manna3950. Manna sua albedine atque dulcedine significat Christum, qui ait: Ego sum panis vives, qui de coelo descendi3951 . De quo et in Psalmo scriptum est: Panem angelorum manducavit homo3952 . Sol quia calet et illuminat, perfecta caritas est. Si ergo manna liquefiebat incalescente sole, non mirum si eius significatum dulcescit et liquefit inardescente caritate. Et licet in sacra communione huiusmodi dulcedo corporalis sive liquefactio sit rarior, non tamen ea dulcedine seu liquefactione quae in anima fit spiritualiter, est salubrior. Bene Christi dulcedinem senserat, qui ait: Dulcis et rectus Dominus. Et in alio loco: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo3953 . De liquefactione sponsa dicit in Canticis: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est3954 .
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Corpus Dominicum manna est absconditum, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem3955.
NOVICIUS: Si tanta gratia est in sacramento altaris, quid est quod alii aliis rarius communicant?
MONACHUS: Quidam se subtrahunt ex humilitate indignos se iudicantes; alii minus curant, vel propter morsum conscientiae accedere non -[f° 197]- audent. Priores spiritualiter communicant; sequentes magna gratia se privant. Quidam sunt qui et libenter communicant et tanta gratia se dignos exhibent; hi beati sunt. Ponatur duos aequales esse in caritate, et unus simpliciter ad Christi corpus3956 accedat, alter vero simpliciter dimittat, in communicante sicut credo intenditur caritas, et fit in eis mox meriti inaequalitas.
NOVICIUS: Unde hoc probas?
MONACHUS: Manna non descendit sine rore, neque Christi corpus a bonis sumitur sine augmente gratiae. Quod bonum sit bonis communicare, duobus tibi sequentibus pandam exemplis.

Notes:
  • 3943 C sumpsit.
  • 3944 AD os.
  • 3945 Marien-Campe, Marienfeld, abbatia ordinis Cisterciensis, duobus fere millibus ab urbe Bielefeld. Coenobii huius alumnus fuit Bernardus Comes de Lippa, postea Episcopus in Livonia.
  • 3946 Judic. 14, 8. Apoc. 5, 5.
  • 3947 Cant. 4, 11.
  • 3948 C add illa.
  • 3949 BC eius.
  • 3950 Exod. 16, 21.
  • 3951 Johan. 6, 51.
  • 3952 Psal. 77, 25.
  • 3953 Psal. 24, 8. 118, 103.
  • 3954 Cant. 5, 6.
  • 3955 Apoc. 2, 17. Sapient. 16, 20.
  • 3956 BC corpus Christi.
Indexed exemplum: TE018963
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para