Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLI De converso qui communicaturus vidit Christum sanguinem suum quasi stillare in calicem.

In Claustro cuius saepe memini, sicut mihi scripsit quidam ex sacerdotibus domus eiusdem, in quadam sollemnitate Nativitatis Domini, fratres ad sacram communionem se praeparabant. Cumque pacem iam accepturi, post Agnus Dei, terrae ut moris est procumberent, vidit frater quidam puerum Jesum, non tamen quasi recenter natum, sed in cruce quasi passum, cuius omnia vulnera cruorem stillabant, quem tamen calix sanctus subter positus totum recipiebat. Unde frater ille tantis sumendis sacramentis se indignum reputans, ad superiora stalla divertit, aliisque innuentibus ut procumberet3957, se non processurum signavit. Prima autem cantata aliis ad Capitulum exeuntibus, ipse ad orationem faciendam ut quidam facere solent divertit. Veniensque ad altare sanctae crucis orationi intendit, et videbatur ei tempus breve prae devotionis magnitudine. Cumque3958 orationem protraheret, et abire tempus non sentiret, apparuit ei beata Dei Genitrix, et alloqui eum dignata est. Cur, inquit, hodie sacrosanctum corpus et sanguinem dilecti filii mei non sumpsisti? At ille non ore sed corde se indignum clamabat. Ad quod beata Virgo respondit: Tu te indignum cogitas, et quis putas tanta re dignus esse potest? Hanc igitur offensam tibi condonabo; sed vide ne de cetero simile feceris. Igitur cum orationi intentus et confabulatione beatae Virginis delectatus, quasi in extasi raptus esset, tandem ad se rediit, et ad Capitulum -[f° 198]- post alios accurrere3959 festinabat. Ibat, et ecce occurrebant aliquanti fratres sacra altaria circueuntes. Capitulum vero finitum erat. Ipse autem nesciens, et se tempestive ad Capitulum accurrere aestimans3960, adhuc orabat; sed subsequens monachus signum tertiae pulsavit. Tunc demum intelligens quae circa se gerebantur, se ab hac noxa illi ad solvendum3961 commisit, qui eum sic absentaverat.

Notes:
  • 3957 D procederet.
  • 3958 que om C.
  • 3959 AP occurrere, B currere.
  • 3960 ACP occurrere existimans, B currere existimans.
  • 3961 BCP illi absolvendum, R illi ad absolvendum.
Indexed exemplum: TE018964
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para