Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLII De converso qui vidit in os alterius conversi sacerdotem mittere puerum pulcherrimum.

Ibat post haec3962 in Coena Domini quidam frater ad sacram communionem. Fuit plane in maximo torpore et diffidentia, ita quod etiam si fieri posset vellet se sacrae communioni non interesse. Procedebat igitur ad altare, vel potius eundo se quasi subtrahebat, adeo ut sequentibus esset molestus, ipsumque propellerent. Cumque ventum esset ad3963 gradum presbyterii, conversus vidit alium fratrem de quo supra dictum est sequentem. Venitque ei in memoriam visio quaedam quam ab illo didicerat, ac subito mutatus in virum alterum, ibat spirans et anhelans, spiritu iudicii et ardoris accensus quasi furnus et inflammatus, ita ut se capere vix3964 posset. In tali ergo spiritu cum esset, et iam ad altare alacriter festinaret, vidit ille subsequens, et ex signis apparentibus interioris hominis illius statum coniecit. Humiliante itaque se illo, vidit iste posterior3965 speciosissimum puerum manibus sacerdotis desuper altare accipi, et in os illius fratris deponi. Et cum videret, terrae procumbens, ipsum quem viderat adoravit. Moti sunt autem super hac venia illius quidam, eo quod inordinate fecisse videretur. Et convenit eum unus in audientia plurium, minans3966 se eum proclamaturum. At ille causam ei qui sciebat commisit, ut ab hac eum verecundia tueretur. Qui immisit ei spiritum silentii et quietis, et non movit illum. Porro ille qui puerum Jesu susceperat et portabat, ibat et revertebatur in similitudinem fulguris choruscantis3967. Incedebat -[f° 199]- vel potius ferebatur in iubilo cordis, in ardore spiritus vehementis, et in tantam spiritus ebrietatem devenerat, ut quasi a sensu alienatus prope modum se non sentiret, et vix ad stallum suum sine titubatione rediret. Super hoc ab illo alio saepe multumque conventus, omnimodis occultabat, donec ille tandem ei qui de statu eius coniecerat, aperire compulsus est. Et sic demum mutua sibi collatione quod3968 viderant et senserant innotuerunt.
NOVICIUS: Si se a sacra communione subtrahentes, a beata Dei Genitrice sic corripiuntur; si ipse Dei filius sub eodem sacramento tam veraciter et tam gloriose percipitur, et ex ipsa perceptione caritas intenditur, amodo libentius communicabo.
MONACHUS: In sacra eucharistia quam multiplex sit gratia, quam multiplex virtus et medicina, subiecta declarabunt exempla.

Notes:
  • 3962 BC hoc.
  • 3963 B ante.
  • 3964 BD vix capere.
  • 3965 C prior.
  • 3966 minans om AD.
  • 3967 Ezech. 1, 14.
  • 3968 B quid.
Indexed exemplum: TE018965
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para