Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XLIX De milite qui suspensus mori non potuit, donec Christi corpus percepit.

Miles quidam nobilis terram habens et castra, apud praedictum Fredericum Imperatorem a multis accusatus est quod provinciam spoliaret. Quem cum saepius citasse, et non comparuisset, tandem proscripsit, mandans suis ut illum caperent. Qui cum lateret, non3997 tamen minus rapinas exerceret, casa a quodam ex officio captus, patibulo secundum quod Imperator praeceperat appensus est. Tertia die miles quidam praeteriens, cum vidisset illum, ait servo suo: Deus quam pulcher homo iste erat. Respondente puero, vir ille nobilis est consanguineus vester; accesserunt propius, ut depositum sepelirent. Ad quos ille de patibulo clamavit: Deponite me, adhuc enim vivo. Aestimantibus illis quia fantasma esset, subiunxit: Nolite timere, quia homo Christianus sum. Depositus vero, sic ait: Modicum obsequii ego peccator Deo impendi, propter quod misertus est mei. Singulis diebus tres orationes Dominicas, cum totidem veniis sanctae Trinitati dicere consuevi, angelica salutatione praemissa. Quinque vero orationes, cum quinque veniis, et Ave Maria, quinque vulneribus Christi. Simili modo unam orationem, id est Pater noster, angelo cui commissus sum. Item -[f° 205]- eodem modo unam corpori Christi, quod singulis diebus conficitur per universum mundum, quatenus in fine vitae meae tanto muniri viatico mererer. Quod et Dominus mihi praestabit3998 sua misericordia. Unde rogo ut vocetis mihi sacerdotem, a quo illud suscipiam. Qui cum venisset, confessione praemissa communicavit, moxque spiritum emittens, ad eum cui incorporatus fuerat feliciter migravit. Quem in cimiterio sepelientes, tam grande miraculum divulgaverunt ubique.
NOVICIUS: Bene iam ex hoc considero quod sacra communio salus sit mentis et corporis.
MONACHUS: Quod salus sit mentis, habes exemplum in distinctione secunda capitulo sexto decimo, de milite Remensi qui eius esu compunctus est ad poenitentiam. Quod vero salus sit corporis, non solum exemplum est nobis praesens miles qui eius virtute conservatus est, ne moreretur, sed et subiecto plenius cognosces exemplo.

Notes:
  • 3997 BC nec.
  • 3998 AD praestabit mihi.
Indexed exemplum: TE018972
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para