Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LII De haereticis qui in ecclesiis furati sunt corpus Domini, et uno propter hoc suspenso.

Non est diu quod quidam sub scemate religionis venientes in Dioecesim Coloniensem, in diversis ecclesiis corpus Domini furati sunt. De reliquis4009 vero ornamentis, calicibus scilicet, libris sive indumentis sacerdotalibus, nulla eis cura fuit. Ex quibus unus in provincia nostra deprehensus, et ubinam fecisset4010 corpus Domini requisitus, respondit: In lutum iactavi illud. Propter quod miser suspensus, proiectus est in cloacam inferni. In proxima vero Synodo a domino Engilberto Episcopo praeceptum est, ut in omnibus ecclesiis Dioecesis suae corpus Domini sub clausura servaretur.
NOVICIUS: Quid est quod haeretici hoc sacramentum tam vehementer persequuntur?
MONACHUS: Quia fideles illud ante omnia venerantur, idcirco haeretici idem sacramentum illis in odium maxime execrantur. Multa in distinctione quinta capitulo vicesimo secundo, de errore haereticorum dixisse me recolo, et forte nimis; timeo enim aliquos ibi4011 posse scandalizari; sed quicquid ibi dictum est, sicut testis est mihi Dominus, dixi ad gloriam Christi atque catholicorum, et ad confusionem haereticorum.
NOVICIUS: Satisfactum mihi fateor, quantum gratiae mereantur digne communicantes; nunc ad indigne conficientes sermo procedat.
MONACHUS: Prius tibi ex scripturis ostendam, quam periculose, et quam graviter peccent sacerdotes indigne conficientes.

Notes:
  • 4009 D reliquiis.
  • 4010 fecisset germanismus est: wohin er gethan hätte. C fuisset.
  • 4011 P inde.
Indexed exemplum: TE018975
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para