Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LV De sacerdote Frisone qui calcavit corpus Domini.

Retulit mihi anno praeterito praelatus quidam religiosus de partibus Frisiae, rem nimis horrendam de quodam sacerdote. Habet enim manus tam tremulas, ut corpus Domini non nisi per fistulam possit sumere. Die quadam cum ex eius manibus sacramentum super terram cecidisset, timens ne ab aliquo posset videri qui culpam proderet, timens etiam ecclesiae suae plus quam animae, pede illud dicitur caltasse.
NOVICIUS: In omnibus Christi passionibus non legi talem contemptum.
MONACHUS: Idcirco dicit Augustinus super illum locum: Dederunt in escam meam fel4024 , de crucifixoribus eius: Quibus similes sunt indigne, inquit, sumentes et conficientes. Gravius enim peccant contemnentes Christum regnantem in coelis, quam qui crucifixerunt ambulantem in terris. Quod vero ab eis conculcetur, alibi dicit : Conculcat Christum qui libere peccat, et qui eo indigne participat. Ob huiusmodi excessus his temporibus gravissime plagata est Frisia, sicut dixisse me memini in distinctione septima capitulo tertio, de pugile qui corpus Domini sacerdoti de manibus excussit.
NOVICIUS: Si mali sacerdotes Christi corpus in altari ut mihi videtur crederent, nunquam talia praesumerent.
MONACHUS: Quidam credunt, quidam non credunt. Ut enim taceam de malis, de bonis sacerdotibus tibi referam exemplum.

Notes:
  • 4024 Psal. 68, 22.
Indexed exemplum: TE018978
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para