Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LVI De Petro medico qui sub specie panis tantum credidit esse sacramentum et non rem.

Coloniae in ecclesia sancti Andreae canonicus quidam exstitit ordine sacerdos, arte medicus, Petrus nomine. Cum die quadam quidam ex eius concanonicis infirmas, eo praesente esset communicaturus, et ei sacerdos diceret, credis hoc esse verum corpus Domini quod natum est de Virgine, et pro te passum in cruce? illeque responderet, credo; praefatus Petrus utrorumque verba notans, expavit. Postea solus conveniens -[f° 210]- Everhardum Scholasticum ecclesiae, qui et ipse communioni intererat, ait: Interrogavit sacerdos infirmum illum bene, et respondit ille bene? Etiam, inquit. Qui aliter credit, haereticus est. Tunc Petrus eiulans, pectusque tundens, exclamavit dicens: Vae mihi misero sacerdoti, quomodo hactenus missas celebravi? Nam usque ad hanc horam putabam speciem partis et vini post consecrationem tantum esse sacramentum, id est signum et repraesentationem Dominici corporis et sanguines. Postea vero ad deletionem eiusdem ignorantiae quae nimis erat crassa, in honore beatae Mariae Magdalenae in Stolgingaze4025 et capellam et hospitale in quibus nunc habitant Praedicatores aedificavit. Si vero sacerdos litteratus, et bonae admodum vitae, sic errare potuit, quid dicam de idiotis et malis?
NOVICIUS: Si Christus in altari tam a malis quam a bonis tractatur et sumitur, puto quod malos valde indigne respiciat.
MONACHUS: Respectus Christi non potest esse sine misericordia; sed4026 secundum subsequens exemplum, quod periculosius est, faciem avertit ab eis.

Notes:
  • 4025 strata civitatis Coloniae, hodie Stolckgasse dicta.
  • 4026 sed add R.
Indexed exemplum: TE018979
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para