Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM LXVI De corporali quod ob tactum impraegnatae sanctimonialis sanguineam contraxit maculam.

In domo quadam sanctimonialium, cum custos coenobii eiusdem femina religiosa, die quadam corporale lavisset, iuvencula quaedam quae ei ad solatium fuerat deputata, cum ea lotum extendit ad siccandum. Ad cuius tactum mox macula sanguinis apparuit. Qua visa custos iterum corporale lavit, et maculam abluit; sed mox ut invencula manum apposuit, mox eadem apparuit. Delatum est miraculum ad magistram; iniunctae sunt orationes, revelata est causa; quaesitum est et inventum. Fuerat enim impraegnata occulte4053, et ideo tactu corporalis indigna. Quantum Deo mundae manus placeant ad idem ministerium4054 sequens declarat exemplum.

Notes:
  • 4053 BC occulte impraegnata.
  • 4054 B servitium.
Indexed exemplum: TE018988
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para