Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM IX De poena mulieris paralyticae propter corpus Domini quod super caules suos deminaverat.

Fuit in eadem insula puella quaedam obsessa, laica tamen, quam et ego ibidem vidi. Requisitus diabolus a quodam sacerdote, cur tanto tempore tam crudeliter Hartdyfa de Cogheme3812 torqueretur, per os puellae respondit: Quare? Bene et optime meruit. Ipsa Altissimum super olera sua seminavit. Qui cum verbum minus intelligeret, nec ille exponere vellet, sacerdos deminam adiit, quid de ea diabolus dixerit exposuit, monens ne negaret si intelligeret. Quae statim culpam confessa est dicens: Verbum bene intelligo, quod nunquam tamen homini per me publicatum est. Quando invencula eram et hortum excolendum suscepissem, nocte quadam mulierem vagam hospitio recepi3813. Cui cum damna horti mei exposuissem, asserens omnia olera ab crucis devorari; respondit illa: Bonam te instruam medicinam. Accipe corpus Domini et comminue illud, sicque super olera spargas, et statim lues cessabit. Ego misera cui maior cura erat de -[f° 174]- horto quam de sacramento, cum in Pascha corpus Domini suscepissem, et extractum de eo3814 fecissem sicut edocta fueram, quod oleribus in remedium, mihi teste diabolo factum est in tormentum.
NOVICIUS: Crudelior erat mulier haec ministris Pylati, qui Jesu mortuo pepercerunt, ne ossa eius comminuerent.
MONACHUS: Idcirco usque hodie luit peccatum illud maximum, et sunt cruciatus eius inauditi. Attendant hanc poenam, et si non culpam, qui deifica sacramenta ad lucra temporalia, vel quod execrabilius est, ad maleficia convertunt. Etiam vermes si reverentiam circa hoc sacramentum negligant, aliquando poena mulctantur.

Notes:
  • 3812 Cochem.
  • 3813 BC suscepi.
  • 3814 ACDP ore.
Indexed exemplum: TE018933
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para