Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM I.4059 Quid sit miraculum; a quo vel a quibus fiant, seu in quibus; quae etiam sit causa miraculorum.

NON sine ratione post sacramentum corporis et sanguinis Christi traetandum suspicor de miraculis, quia qui digne illud conficiunt vel eo participant, nonnunquam gloria miraculorum illustrantur. Licet enim omnia quae in superioribus distinctionibus dicta sunt, satis sint miraculosa, attamen in praesenti distinctione aliqua de rebus miraculosis dicere proposui. Et bene hoc fieri arbitror in distinctione decima, eo quod Aegyptus decem plagis valde miraculose sit percussa4060.
NOVICIUS: Quid est miraculum ?
MONACHUS: Miraculum dicimus quicquid fit contra solitum cursum naturae, unde miramur. Secundum causas superiores miraculum nihil est.
NOVICIUS: A quo vel a quibus fiunt miracula?
MONACHUS: Miracula fiunt Deo auctore, secundum quod in Psalmo legitur: Tu es Deus qui facis mirabilia4061 . Fiunt -[f° 218]- etiam miracula tam per malos quam per bonos4062. De bonis quaestio non est; de malis vero Salvator dicit in Evangelio: Multi dicent mihi4063 in illa die, Domine Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus? et cetera, usque illuc, nescio qui estis4064 .
NOVICIUS: Quae est causa miraculorum?
MONACHUS: Causa multiplex est, mihique inexplicabilis. Aliquando Deus miracula operatur ut4065 in elementis, ut mortalibus suam ostendat4066 potentiam. Aliquando genera dat linguarum, sive spiritum prophetiae, ut manifestet suam sapientiam. Aliquando gratiam dat sanitatum, ut suam magnam nobis revelet misericordiam.
NOVICIUS: In quibus fiunt miracula?
MONACHUS: In hominibus, in elementis, igne scilicet, aere, aqua et terra, in avibus, piscibus, animalibus et reptilibus. Quae ut mags tibi fiant nota, aliqua de singulis tibi subiungam4067 exempla. De sanctis vero qui nostris fuere temporibus, miracula plurima tibi dicere possem; sed scripta aliorum silentium mihi imponunt. Aliqua tamen tibi referam unde satis miraberis. Nostris enim contigit temporibus4068 quod sequitur.

Notes:
  • 4059 Ad has tres distinctiones postremas adhuc collatus est codex optimus, e bibliotheca Gymnasii Confluentini editori concessus. Cuius libri variae lectiones littera E signatae sunt.
  • 4060 CP percussa est.
  • 4061 Psal. 76, 15.
  • 4062 CP bonos quam per malos.
  • 4063 CE dicunt mihi, AD dicunt.
  • 4064 Matth. 7, 22-23.
  • 4065 B uti.
  • 4066 ABC suis ostendat, E suis ostendat suam, D ostendat suam.
  • 4067 CP tradam.
  • 4068 BC temporibus contigit.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para