Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM X De femina a daemonio liberata et ab eodem ob inobedientiam confracta.

Nobilem quandam feminam in Saxonia diabolus obsidens durissime vexavit4114. Quam dum pro remedio sanitatis ad diversa sanctorum limina ministeriales eius duxissent, die quadam sacerdos quidam superveniens, forma quidem despectus, sed gratia Dei praeditus, vexationi illius compassus est. Ex multa enim caritate Dominum exorans, daemonium eiecit, feminam sanitati restituens4115. Cui dedit in mandatis, ut per dies triginta in eodem loco manens quotidie communicaret, et singulas horas canonicas praedictorum dierum peraudiret. Quod cum fecisset novem diebus, nihil mali4116 sui deinceps suspicantes abduxerunt eam. In via turbine maximo impulsa, atque deiecta, sic totaliter confracta est a diabolo, ut omnia eius membra humanis visceribus simillima apparerent.
NOVICIUS: Quae fuit causa poenae tam crudelis.
MONACHUS: Inobedientia. Simile habes in Dialogo sancti Gregorii de quodam clerico obsesso, et a sancto Benedicto liberato. Cui cum praecepisset ne unquam ad sacros ordines accederet, et ille post annos multos4117 transgressor existeret, mox eum diabolus pervasit4118, tamdiu vexans donec spiritum exhalaret4119.

Notes:
  • 4114 B obsederat dirissime vexans.
  • 4115 B restituit.
  • 4116 mali om ADE.
  • 4117 ADEP multos annos.
  • 4118 CDE invasit. Conf. IV, 99.
  • 4119 Gregor. Dial. II, 16.
Indexed exemplum: TE018682, TE018683
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para