Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XI De daemone quem Albertus Scodehart4120 ioculariter eiecit.

Abbas de Nuinburg4121 quae est abbatia ditissima nigri ordinis in Saxonia, nuper per nos transiens, retulit nobis miraculum de curatione cuiusdam obsessae iocundissimum. Est, inquit, apud nos miles quidam religiosus Albertus nomine, -[f° 225]- cognomento Scothart. Hic ante conversionem in armis erat tam strenuus, in militia tam nominatus, ut pene omnes nobiles terrae nostrae certatim ei sua munuscula, dextrarios videlicet, et vestimenta pretiosa dirigeront, quatenus illum sibi associarent. Die quadam dum quaedam puella duodecim annorum cuiusdam militis filia, in quadam sedens ecclesia, a religiosis4122 exorcizaretur, in risum resoluta clamavit: Ecce amicus meus venit, ecce amicus meus venit. Requirentibus illis4123 de quo diceret, respondit illa: Bene videbitis eum. Dicebat enim de praedicto milite, qui eadem hora satis remotus fuerat ab ecclesia. Qui quanto plus propinquavit4124, tanto plus illa exultavit. Qui cum ecclesiam intraret, illa ei assurgens, et manibus plaudens, salutavit eum dicens: Ecce iste est amicus meus, cedite cedite, sinite illum appropinquare. Erat enim indutus vestibus purpureis atque cultellatis4125. Qui cum accessisset ad eam, et dixisset, sum ego amicus tuus? respondit per os puellae diabolus: Etiam amicus meus optimus, omnem enim voluntatem meam facis. De quo verbo miles satis turbatus est, licet dissimularet. Subridens tamen sic ait: Tu daemon stultus es et fatuus. Si prudens esses, nobiscum ad tornamenta pergeres, in quibus homines capiuntur4126 et occiduntur. Ut quid sine causa vexas puellam hanc innocuam quae non peccavit? Dicente diabolo, si vis ut tecum pergam, sine ut intrem in corpus tuum; respondit miles: Certe non intrabis in me. Et diabolus: Concede ut sedeam in sella tua. Quod cum negasset, petivit locum in aliqua parte equi vel freni; quae omnia negata sunt ei. Ad quem rursum diabolus: Non possum pedes currere. Si vis ut tecum vadam, aliquem mihi saltem locum concedas circa te. Miles vero puellae cormpassus, ait demoni: Si illam volueris deserere, concedam tibi unam lingulam palii mei, tali conditione ut in nullo me laedas, et tamdiu mihi adhaereas, quamdiu tornamenta quaero. Quando tibi praecepero, bona tua voluntate sine contradictione recedes. Et iuravit ei diabolus dicens: Non te laedam, sed promovebo. Exiensque de puella, lingulae pallii eius insiliit, mirabili motu se prodens. Ab illa hora tantum gloriae in tornamentis militi accessit, ut quos lancea deiicere vellet deiiceret, quos capere caperet. Cum eunte ibat, et cum -[f° 226]- loquente loquebatur. Quando prolixius in ecclesia orabat, dicebat: Modo murmuras nimis. Quando aqua benedicta se aspersit, iterum aiebat4127: Vide ne me tangas. Cui miles: Si una gutta te tetigerit, non mihi placebit. Tempore illo quo crux praedicabatur, cum miles intraret ecclesiam gratia signationis, diabolus illum retrahere nisus est dicens: Quid hic agis? Respondit miles: Deo propono servire, et tibi renunciare. Recede ergo a me. Haec dicente milite, respondit Sathan: Quid tibi in me displicuit? Nunquam te laesi, sed ditavi. Per me gloriosus factus es nimis. Attamen tecum manere nisi consentias non potero, quia hoc promisi. Tunc miles: Ecce crucem iam suscipio, et ut ilico nunquam reversurus recedas a me, in nomine crucifixi te adiuro. Et reliquit eum diabolus. Qui mox cruce signatus mare transiit, ubi duobus annis Christo militans, reversus hospitale magnum atque ditissimum peregrinis et pauperibus aedificavit. Habebat enim annuatim in redditibus plus quam trecentas libras argenti, teste praefato Abbate. In quo hospitali usque hodie cum uxore sua in habitu religioso membris Christi servit, religiosorum omnium, maxime ordinis nostri suscepter devotus. Quibus4128 in ioco dicere solet: Vos domini Abbates, et vos monachi non estis sancti; nos milites tornamentis operam dantes sancti sumus, quia daemones nobis obediunt, illosque eiicimus.
NOVICIUS: Nescivi daemones sic ioculariter4129 eiici posse.
MONACHUS: Non iocus sed virtus compassionis illum eiecit. Quantum apud Deum possit4130 caritas atque fraterna compassio, subiecto declaratur miraculo.

Notes:
  • 4120 CP de Scodehart.
  • 4121 Novum Castrum, Mönch-Neuburg, iuxta oppidum Bernburg.
  • 4122 A religiosis om ADE.
  • 4123 ilis om ADE.
  • 4124 B appropinquavit.
  • 4125 C cutellatis.
  • 4126 BC et capiuntur.
  • 4127 BC aiebit iterum.
  • 4128 B quibus et.
  • 4129 B iocaliter.
  • 4130 BC possint.
Indexed exemplum: TE018684
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para