Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XIV De converso cuius oratione olla contracta miraculose illa4140 reparata est.

Fuit in Hemmenrode conversus quidam bonus Everhardus nomine, custos mediae portae. Is aliquando egressus cum fratribus carpentariis tempore hyemis in silvam, eorum utensilia custodiebat, et cibaria praeparabat. Una dierum cum solito tardius surrexisset ad vigilias, egressis fratribus ad laborem, ipse orationes suas accelerabat, ut illis pulmentaria tempestivius praeparare potuisset4141. Inter orandum apposuit ollam aeream foco, sed aquam oblitus est infundere. Post horam olera impositurus, invenit ollam candentem; subitoque turbatus et factus sine consilio, ut subveniret ollae aquam frigidam infudit. At illa ut suae naturae est, dissiliendo statim4142 confracta est. Aliam vero ollam in qua laborantes procuraret non habens, genua ad orationem flexit, et cum lacrimis Deum suppliciter imploravit, ut misericordiam et consilium sibi daret, quatenus pro nomine suo laborantes exspectato non privaretur edulio. Pius Dominus humilitatem ministerii eius attendens, orationem eius exaudivit. Qui surgens ab oratione, ollam eandem iuxta se integram stantem conspexit. Gratias igitur agens Deo, ollam arripuit, aquam infudit, ignibus admovit, olera imposuit et ea quam velocius potuit coxit. Quibus sufficienter decoctis, horam tertiam significavit4143; et fratres oratione completa ad reficiendum consederunt. Post refectionem autem professi sunt, quia toto illo tempore quo ibi demorati fuerant, tam bona olera non comedissent, simul et mirati sunt, quod citius solito tertiam significasset, cum ille ex diverso ipsos indignantes4144 putasset, quod tardius solito eam pulsasset. Nimirum in decoctione illa4145 horam sibi plurimam praeterisse crediderat, quia divinae cooperationis inaestimabilem dispensationem non plene sentiebat. De obedientia vero subiungam miraculum, iam dicto4146 excellentius.

-[f° 229]-

Notes:
  • 4140 illa add AE.
  • 4141 B praepararet.
  • 4142 BCP statim dissiliendo.
  • 4143 D signavit, et infra signasset. Conf. V, 6.
  • 4144 B cum ipse econverso ipsos indignaturos.
  • 4145 CEP illam; mox E horam sibi plurimum, B tempus sibi plurimum.
  • 4146 B miraculum isto.
Indexed exemplum: TE018687
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para