Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XV De converso ob cuius obedientiam pisa in agro siccans miraculose versa est.

In praefata domo conversi pisam messuerant. Quam dum ad siccandum sparsa iaceret in agro, venerunt iidem conversi ad Priorem dicentes: Nisi totus conventus ocius exeat, nec non et infirmi, pisamque vertant, tota peribit. Timebant enim pluviam imminentem. Et praecepit Prior omnibus qui ire possent, ut se praepararent. Mox ex infirmitorio conversorum frater quidam simplex exiens, ex multo fervore obedientiae ante omnes festinabat; et cum agro in quo pisa iacebat propinquasset, illa mirum in modum in oculis eius per diversa loca se vertebat. Quod ubi vidit, Deo gratias agens rediit. Cui Prior occurrens ait: Cur4147 reverteris frater? Respondit ille: Domine non est necesse ut procedatis, quia pisa totaliter versa est. Quis, inquit, vertit illam? Respondente humiliter converso, ille qui bene facere potuit; Prior ut ita esse comperit, non absque multa admiratione cum conventu reversus est.
NOVICIUS: Jam non ambigo quin magna sit virtus obedientiae, vite tanto miraculo remuneratur.
MONACHUS: Sicut Deus obedientiam in subiectis, ita zelum disciplinae diligit in praelatis.

Notes:
  • 4147 H cur sic.
Indexed exemplum: TE018688
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para