Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XVII De pistrice blasphemante cuius pasta versa est in fimum.

Cum post confirmationem Ottonis in regno tanta esset abundantia annonae, ut in Episcopatu Coloniensi maldrum quinque vel sex denariis multo tempore venderetur, contigit in quadam eiusdem Dioecesis villa, cuius nomen excidit, miraculum dignum memoria. Pistrix quaedam panes ad coquendum formaverat. Et quia tempore abundantiae pistores modicum lucrantur, illa commota clamavit ad puerum suum: Mittamus hunc fimum in clibanum. Justo Dei iudicio factum est ei secundum verbum suum, et pasta pulcherrima per -[f° 231]- decoctionem conversa est in fimum. Extrahentes vero panes, cum reperissent4155 formam non substantiam, extimuit, et fimum fimo miscens, tantum miraculum celare non potuit. Marcmannus4156 monachus noster, tunc temporis cellerarius, partem unius panis nobis attulit, quem curiosius considerantes, nil in eo vidimus nisi fimum conglutinatum. Valde enim celebre factum est hoc miraculum tempore eodem. Saepe enim4157 Deus homines in ea re qua peccant punit. Verbi gratia.

Notes:
  • 4155 ABCEP extrahens - reperisset.
  • 4156 EP Marcinannus, B Marcinamus.
  • 4157 enim om B; mox BC Dominus.
Indexed exemplum: TE018691
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para