Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XVIII De Ottone de Sconinburg qui per totam Quadragesimam carnes comedit, et post Pascha illis vesci non potuit.

Nobilis vir Otto de Sconinburg, patre suo existente ex illa parte maris in servitio Domini, ipse inique egit contra Dominum, et adverses servum eius parentem proprium. Nam sicut ipse cum suis auxiliariis4158 condixerat, cives opidi quod iam dicto castro attinet, dolose quasi aliquid cum eis tractaturus convocans4159, capere et exactionem in eos facere proponebat. Qui cum praemuniti4160 fugissent, uxores eorum et liberos spoliavit Et quia tam inique egit contra suos, Dominus plaga insanabili illum percussit. Addita est et poena mirabilis. Nam in praeterita Quadragesima tantum appetitum habuit carnes comedendi, ut non solum eis non carere vellet, imo etiam cocum suum ad comedendum illas secum vi compelleret. Quas cum pertinacius manducasset per totam Quadragesimam, ventumque fuisset ad sextam feriam ante Pascha, dixerunt ei quidam: Domine, hodie dies est Dominicae passionis, dies Christianae afflictionis, hodie carnes omnino comedere non licet. Quibus respondit : Ego hodie comedam sicut hactenus comedi. Mira res. In ipso sanctissimo die Paschae quando carnes benedicuntur, et fidelibus per4161 sacram communionem illas comedere licentiatur, ipse illis4162 ob praedictam transgressionem iusto Dei iudicio vesci4163 non potuit, piscibus deinceps utens osque in diem mortis suae.
NOVICIUS: -[f° 232]- Justus est Dominus.
MONACHUS: Ad honorem Domini Salvatoris, de eius sacra imagine aliqua subnectam miracula; deinde veniam ad elementa.

Notes:
  • 4158 B auxiliatoribus.
  • 4159 convocans add B.
  • 4160 C praemoniti.
  • 4161 B post.
  • 4162 ABCDE illas.
  • 4163 B comedere.
Indexed exemplum: TE018692
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para