Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XIX De crucifixo apud sanctum Goarem vulnerato, de quo sanguis exivit.

Tempore discordiae inter Ottonem et Philippum, in oratorium sancti Goaris Confessoris quod situm est in territorio Treverensi, et est firmissimum, tum propter situm loci, tum propter structuram, provinciales se suaque transtulerunt. Quo cognito Warnerus de Bonlant, vir potens et dives, cum ad expugnandum illud arietes, machinasque applicuisset, nec tamen profecisset, imaginent crucifixi ligneam hi qui deintus erant contra hostes in quandam fenestram posuerunt, sperantes quod ob illius venerationem4164 loco parcerent. Quidam vero ex ballstariis de cruce non curans, imo locanti illam indignans, telum misit, et sacram yconam in brachio profunde satis vulneravit. Max mirum in modum antiqua renovantur miracula, et ad instar venae humanac, sanguis de loco vulneris coepit stillare. Timore tanti miraculi postea praedictus Warnerus cruce signatus est. Audiens tanta mirabilia dominus Philippus Abbas Ottirburgensis, locum adiit, de rei veritate inquisivit. Cui cum ab omnibus hoc quod praedictum est diceretur, Judaeus qui tunc casu affuit, Abbatem in partem traxit, dicens: Vere domine, verissimum est quod audistis. Et sicut ipse mihi retulit, multo amplius delectabatur in testimonio inimici. Adhuc telum ibi reservatur, adhuc vulnus et sanguinis stigmata illic ostenduntur. Utrumque Abbas noster se vidisse testatur.

Notes:
  • 4164 B reverentiam.
Indexed exemplum: TE018693
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para