Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXIV Item de eclypsi solis et morte Philippi Regis.

Mense sequenti, scilicet pridie Kalendas Martii, aliud signum apparuit in sole; non dico miraculosum4186, quia naturale, sed magnae rei praenosticum4187. Facta siquidem est eclypsis solis tam magna tempore meridiano, ut vix aliquid splendoris superesset4188. Multi videntes extimuerunt, dicentes aliquid magni fore futurum.
NOVICIUS: Quid tibi videtur eadem eclypsis figurasse?
MONACHUS: Non sum Daniel, et ideo non asserendo, sed opinando interpretor. Videtur mihi defectus ille solaris praesignasse mortem Philippi, qui sequenti anno occisus est et defecit. Particula illa luminosa, quae recrescere coepit et augmentari, Otto fuit, qui post Philippi mortem factus est magnus atque gloriosus. Videturque eisdem temporibus impletum quod Dominus dicit in Evangelio: Nam virtutes coelorum movebuntur4189 . Coelum quandoque designat praesentem Ecclesiam et universalem; coeli vero Ecclesias particulares. Virtutes coelorum, sunt praelati Ecclesiarum, Episcopi videlicet, Abbates, Praepositi. In praedicto enim schismate non solum principes saeculares, sed et spirituales moti sunt, quia tum propter pecuniam, tum propter amorem, sive timorem, instabiles facti, nunc uni, nunc alteri -[f° 237]- iuraverunt. Nam ipse princeps Episcoporum, scilicet Papa Innocentius, primo Ottonem fovit et coronavit; postea ob causam multis notam4190 illum deponens, Fredericum ei adversarium suscitavit. In luna vero signa non defuerunt, quae eclypses magnas solito crebrius passa est. Quod si in stellis signa quaeris, quod vidi referam.

Notes:
  • 4186 BCP miraculum.
  • 4187 AB pronosticum.
  • 4188 BP superesset splendoris.
  • 4189 Luc. 21, 26.
  • 4190 « propter retractionem terrae Mechtildis: » Vit. Engelb. I, 3.
Indexed exemplum: TE018698
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para