Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXVIII De theatro in Saxonia fulminato.

Sacerdos quidam de Saxonia nuper mihi retulit miraculum stupendum. Hoc, inquit, anno4194 in terra nostra in quodam theatro fulminati sunt viginti homines, solo sacerdote evadente. Fugit enim cum alios ardere videret4195. Decebat enim ut ignis quo nihil levius est, levitatis4196 amatores puniret.
NOVICIUS: Miror quod sacerdos non est punitus, cum ipse plus ceteris credatur4197 peccasse.
MONACHUS: Saepe Deus sacerdotibus partit, propter ordinem, sicut legitur4198 de Aaron, quem non percussit lepra, sed sororem, cum tamen non legatur4199 sorore minus peccasse. Vel forte in eo aliquid boni Deus praevidit, propter quod illi pepercit. Quod vero aliquando ob huiusmodi levitates Deus sacerdotes puniat, praesto est exemplum.

Notes:
  • 4194 scilicet 1222. Vide infra cap, 48. 50.
  • 4195 CP videret ardere.
  • 4196 B leviter levitatis.
  • 4197 B creditur.
  • 4198 Numer. 12.
  • 4199 E legitur.
Indexed exemplum: TE018702
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para