Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM III De monacho idiota qui in somnis accepit scientiam praedicandi.

Relatione quorundam Abbatum ordinis nostri didici quod dicturus sum. Monachus quidam per visionem nocturnam -[f° 220]- in coeleste templum se transpositum vidit, in quo alba et stola indutus, coram Domino Evangelium legit. Erat enim Diaconus et idiota. Qui cum legendi benedictionem postulasset a Domino, huiusmodi responsum accepit: Ab hac hora habeas scientiam atque4080 virtutem praedicandi verbum Dei, quotienscunque tibi iniunctum fuerit. Lecto vero Evangelio evigilans, intellexit quod somnium esset. Miratus tamen de tam manifesta visione dicebat intra se: Hodie lecturus es Evangelium ad missam; si eiusdem coloris inveneris stolam qualem in coelo vidisti, vera est visio. Nutu vero factum est Dei4081, ut a sacrista stola consimilis exponeretur. Mox quasi de visione certilicatus, quid viderit Abbati exposuit. A quo iussus loqui verbum Dei, usque hodie impraemeditate4082 tam excellenter et tam efficaciter illud proponit4083, ut omnes suos auditores in stuporem convertat. Allis siquidem temporibus nullius est litteraturae.
NOVICIUS: Miraculum Salomonis qui in somnis scientiam accepit, in isto resultat4084.
MONACHUS: Deus enim scientiarum Dominus est4085, aliis scientiam miraculose ut dictum est4086 conferendo, aliis non minori miraculo habitam subtrahendo.

Notes:
  • 4080 CEP et.
  • 4081 BEP Dei factum est.
  • 4082 B impraemeditative.
  • 4083 ADE proposuit.
  • 4084 Reg. III, 3.
  • 4085 Reg. I, 2, 3. Mox ADE alii.
  • 4086 BP ut dictum est miraculose.
Indexed exemplum: TE018675
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para