Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXX De Richwino per tonitruum a praedonibus liberato.

Richwinus cellerarius noster cum die quadam tempore discordiae inter saepedictos Reges de Colonia exiret, non procul ab urbe plures armatos ex latere stratae publicae in suis dextrariis sedere conspexit. Quibus visis cum satis timeret, unus ex eis cursu rapidissimo ad eum veniens, equum eius per frenum tenuit, quem his verbis superbe allocutus est dicens: Domine monache descendite; oportet me habere equum istum. Vix verba finierat, et ecce Dominus non verbo sed tonitruo praedoni pro servo suo respondit. Nam cum tota illa die nulla fuissent audita tonitrua, ictus tam validissimus inopinate personuit, ut equus satellitis genibus terram peteret, -[f° 240]- et ipse nutantis tergo vix inhaereret. Moxque manum a freno monachi retrahens, ait satis humiliter: Ite in pace, bonus enim vir estis. Cui ille regratians, laetus processit, divinitus se liberatum recognoscens. Haec mihi idem Richwinus ore suo confessus est.
NOVICIUS: Valde timendus est, cui sic aether famulatur.
MONACHUS: Non solum ignis aethereus, sed et terrenus qui lignis nutritur, et ab hominibus succenditur, ei deservit, nunc ad Creatoris nutum vim naturalem cohibendo, nunc in re frigida non minus miraculose eandem exercendo.

Indexed exemplum: TE018704
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para