Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXI De vidua quae mensuras suas ponens contra ignem, domum suam ab incendio liberavit.

In Episcopatu Coloniensi opido imperiali quod Duseburg4209 dicitur, vidua quaedam cervisiam braxare ac vendere solebat. Die quadam cum civitas casu fuisset incensa, ipsumque incendium domui eius appropinquasset, illa iam non habens spem in auxilio humano, ad divinum confugit. Nam omnia sua vasa quibus cervisiam emptoribus mensurare solebat, ad ostium domus contra flammas ponens, in multa cordis sui simplicitate, sic oravit dicens: Domine Deus iustus et misericors, si unquam aliquem hominum4210 his mensuris decepi, volo ut domus haec comburatur. Si autem feci quod rectum est in oculis tuis, precor iustitiam tuam, ut in hac hora misericorditer respicias necessitatem meam, et mihi meaeque supellectili parcere digneris. Mira fides feminae, mira Dei humilitas. Is qui dixit: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis4211 , ac si ei oratione fidelis viduae conclusum fuisset, flammas omnia in circuitu devorantes, a domo eius compescuit, cunctis stupentibus quod ignis furens materiam cremabilem lamberet, nec incenderet. Audi nunc alia aeque miraculosa.

Notes:
  • 4209 Duisburg.
  • 4210 B hominem.
  • 4211 Matth. 7, 2.
Indexed exemplum: TE018705
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para