Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXIII Item de pomo combusto, zona crucis quae circumligata fuerat illaesa.

Retulit mihi et aliud de virtute crucis4212 miraculum. Matrona, inquit, quaedam crucem susceptam pomo circumligavit, sicque super asserem iuxta piropum4213 in quo ignis ardebat utrumque simul ponens abcessit. Casu, imo quod verius est Dei nutu, pomum cum cruce in carbones lapsum est. Post modicum femina reversa, cum repositum quaereret nec inveniret, tristis de cruce, ignem perscrutata est. Et ecce pomum vidit in carbonem redactum, zonam vero levavit intactam. Quod pro magno miraculo reputans, praedicto Johanni recitavit. NOVICIITS: Satis est mirabile quod idem elementum eodem momento sic in re diversa naturam suam mutat4214.
MONACHUS: Hoc fieri pro diversitate meritorum, quibusdam tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 4212 BCDF sanctae crucis.
  • 4213 pyropus, id est, focus. Sed auctor fortasse scripsit pirogum.
  • 4214 DP mutavit.
Indexed exemplum: TE018707
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para