Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXV De piscatore fornicario quem candens ferrum ob confessionem non laesit, et postea recidivantem aqua frigida combussit.

Referre solet dominus Bernardus de Lippa, quandoque Abbas, nunc Episcopus in Livonia, quoddam miraculum iam dicto miraculo prorsus contrarium. Novi, inquit, piscatorem in Episcopatu Traiectensi, qui cum quidam femina multo tempore fuerat fornicatus. Et quia eius peccatum nimis erat notorium, tempore quodam in Synodo imminenti accusari timens, dicebat intra se: Quid nunc facies miser? Si in hac Synodo de fornicatione accusatus fueris, et confessus, illam in matrimonio mox ducere cogeris; si autem negaveris, candenti ferro convictus amplius confunderis. Statimque ad sacerdotem veniens, magis ut post patuit timore poenae quam amore iustitiae, peccatum confessus est; consilium quaesivit et invenit. Si habes, inquit sacerdos, firmum propositum nunquam peccandi cum illa, candens ferrum secure poteris portare, ipsumque peccatum negare; spero autem quod virtus confessionis liberabit te. Quod ita factum est, cunctis stupentibus quibus fornicatio innotuerat. Ecce hic ignis Dei potentia, sicut in superioribus exemplis, contra naturam vim suam restrinxit; et sicut in sequentibus audies, mirabilius contra naturam incanduit. Quid plura? Absolvitur homo. Post dies plurimos4224 cum alio quodam piscatore oficii sui causa in flumine navigans, cum domum praedictae mulieris vidissent, ait alter alteri: Valde miror et multi mecum, quare te in Synodo non inusserit ferrum, cum tam manifestum fuisset tuum peccatum. Ille de gratia sibi collata indigne glorians, eo quod iam voluntatem fornicandi cum illa concepisset, manu aquam fluminis percussit, et ait: Ecce tantum mihi nocuit4225 ignis ille. Mira Dei iustitia. Qui misericorditer poenitentem custodivit, iuste et miraculose nimis punivit recidivantem. Mox ut aquam tetigit, candens ei ferrum aqua fuit. Quam4226 statim cum clamore valido retrahens, pellem dimisit in aqua; omnia circa se gesta socio referens, sera ductus est poenitentia. Non discordat ab hoc miraculo quod monachus noster Lambertus recitare solitus est.

-[f° 244]-

Notes:
  • 4224 B paucos.
  • 4225 CEF nocuit mihi.
  • 4226 E qui.
Indexed exemplum: TE018709
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para