Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XXXVII.4235 De crucibus quae apparuerunt in Frisia in aere tempore praedicationis crucis.

Cum4236 Oliverus Scholasticus Coloniensis4237, cuius verbis hic utor, crucem praedicaret in Frisia in Dioecesi Monasteriensi, villa Bedian4238, mense Mayo sexta feria ante Pentecosten, sicut alibi me dixisse4239 memini, triplex forma crucis apparuit in aere, una candida versus aquilonem; alia versus meridiem eiusdem coloris et scematis; tertia medio colore colorata, habens crucis patibulum, et figuram hominis in ea suspensam, elevatis brachiis et extensis, cum infixione clavorum in manibus et pedibus, et capite inclinato. Haec media fuit inter alias duas, in quibus non erat effigies humani corporis.

Notes:
  • 4235 Homil. III. p. 171. Oliveri relationem C. P. Bock vir doctissimus publicavit in libro: Niederrheinisches Jahrbuch für Geschichte etc. I. p. 98.
  • 4236 BE dum.
  • 4237 Coloniensis add B. Homilia: « Scholasticus Coloniensis, nunc autem Episcopus et Cardinalis sanctae Sabinae. »
  • 4238 B Bedim.
  • 4239 B dixisse tibi, ACE tibi dixisse.
Indexed exemplum: TE018711
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para