Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM IV De clerico qui per minutionem litteraturam perdidit, et rursum recepit eandem anno revoluto sanguinem minuendo.

Abbas de Lapide sancti Mychaelis4087 tempore Capituli generalis per Hemmenrode tratisiens, casum mirabilem nimis ibidem recitavit. Fuit apud nos, inquit, clericus bonae admodum litteraturae. Hic cum die quadam in vena sanguinem minueret, sic omnem scripturarum scientiam perdidit, ut eam per sanguinem effudisse videretur. Litteram ab illa hora non cognovit, Latini sermonis nec unum quidem verbum intelligere vel proferre pote. Et ut noveritis privationem sensus non fuisse in causa, sed divinam potentiam, omnium rerum prius habitarum plene retinuit scientiam. Qui cum tam mirabilem litteraturae suae iacturam cum dolore multis exposuisset, quidam ei suasit dicens: Anno revoluto, eodem die et eadem hora -[f° 221]- iterum minuas; forte subtracta recipies. Quod cum fecisset, scientiam pristinam recepit. A Domino factum est istud4088 , sicut et praecedentia, et est mirabile in oculis nostris4089 . Aliis etiam per alios Dominus tribuit gratiam sanitatum.

Notes:
  • 4087 Michaelstein, abbatia ordinis Cisterciensis, duobus fere millibus ab oppido Halberstadt.
  • 4088 AD illud.
  • 4089 Psal. 117, 23.
Indexed exemplum: TE018676
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para