Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XL Item de crucibus quae visae sunt eodem tempore iuxta Coloniam in villa Hellendorp.

Retulit mihi quaedam femina religiosa hoc anno, quod modico tempore ante crucis praedicationem, in villa quae Ellendorp4242 dicitur, non multum distans a Colonia, post solis occasum duas cruces viderit in aere, unam maiorem, et alteram minorem, quae paulatim ab occidente movebantur ad orientem. Volens habere testes tanti miraculi, quosdam advocavit, qui et ipsi viderunt. Similes visiones memini me dixisse superius in distinctione octava capitulo decimo septimo, nec non et decimo octavo: primo de duobus conversis qui Dominum viderunt in aere pendentem in cruce; deinde de Rudolpho converso de Lucka qui Christum vidit crucifixum in aere, et quindecim cum eo. Andi adhuc miraculum de aere factum, terribile valde.

Notes:
  • 4242 P Hellendorp, ut in titulo.
Indexed exemplum: TE018714
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para