Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLIII De pagano apud Babylonem baptizato et sanato.

Quando peccatis nostris exigentibus in obsidione Damiatae Christianus exercitus ex parte datus est in manus Sarracenorum, Episcopus Beluacensis4252 ductus est in Babylonem captivus, et cum eo multi. Cumque satis humane a Soldano tractarentur, femina quaedam pagana civis Babylonica filium sic habebat infirmum, ut nulla spes vitae esset in illo. Nocte quadam ostensum est ei in somnis, ut si praedictus Episcopus illum baptizaret, mox omnem corporis sospitatem recuperaret. Illa sollicita de filio, marie cum4253 familia ac parentibus ad Episcopum venit; quid viderit exposuit; baptizari illum humiliter petivit et obtinuit. Sicut retulit Henricus miles de Ulmene4254 qui praesens erat, baptisterium pagani circumsteterunt, et riserunt; quorum risus versus est in admirationem. Nam adolescens qui4255 desperatus intravit, baptizatus, sanissimus exivit. Spero quod usque hodie in fide Christi perseveret; et forte alii eius exemplo crediderunt. Sed quid baptismi virtutem in aliis commendo, cum illam mirabiliter satis expertus sim4256 in memetipso ?

Notes:
  • 4252 Bellovacum, Beauvais.
  • 4253 B add filio.
  • 4254 CF de O1mene miles. Oliverus Scholasticus apud Gelen. Vit. Eng. p. 335: « Capti sunt in illa defensione electus Beluacensis, et frater eius Camerarius Franciae, et filius eius, frater Andegauensis Episcopi, cum Joanne Darcies viro nobili et valde strenuo, Henricus de Ulma, et alii multi ».
  • 4255 B qui quasi.
  • 4256 BCF sum.
Indexed exemplum: TE018717
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para