Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLIV Item de auctore huius Dialogi, qui beneficio baptismi convaluit.

Cum adhuc scholaris parvulus tempore quodam in acutis

laborarem, et semel ac secundo post chrisim4257 recidivassem, contigit ut puella quaedam pagana, quam matertera mea pecunia comparaverat, baptizaretur. Habebat enim circa decem annos aetatis. Suasum est matri meae ut eodem lintheamine quo4258 illa de baptismo exierat, adhuc madido me involveret; et sciret gratiam sanitatis celerius secuturam. Quod cum factum fuisset, -[f° 249]- attactu4259 illius aquae sacratissimae mox in sudorem erupi, et convalui. Licet enim baptismus medicina sit animae, multi tamen illius virtute sanitatem corporum consecuti sunt, sicut legitur de Tarquilinio4260, et Cromatio Urbis praefecto.
NOVICIUS: Vellem aliquod audire miraculum in aquis simplicibus factum, quibus nec consecratio nec sacri chrismatis infusio tribuit virtutem.
MONACHUS: Prius tibi adhuc unum referam de baptismo, cuius virtutem amplius etiam in re adversa4261 cognosces.

Notes:
  • 4257 BCEFP crisim. Homil. III. p. 28: « iam chrisim fecisse eos. »
  • 4258 CF cum quo.
  • 4259 B attractu.
  • 4260 CF Tarquilino, A Tranquilinio, BEP Tranquilino.
  • 4261 B in re adversa etiam, D in re etiam adversa.
Indexed exemplum: TE018718
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para