Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM XLIX De terraemotu in Brixa.

In Adventu Domini haeretici Mediolanenses haereticis qui erant in Brixa4274, multa plaustra cum victualibus transmiserunt. In ipsa vero die Nativitatis Domini dum4275 convivarent, Dominus terram concussit, et cadentibus aedificiis plus quam duodecim millia hominum extinxit. Alii fugientes in campum cum audirent clamores morientium, non fuerunt ausi redire in civitatem ad illorum succursum. Mediolanenses vero civitatem suam deserentes plus quam per octo dies in tentoriis habitabant, timore eiusdem terraemotus. In Pergamo, in Cumis4276, in Venetia, in Cipro, in Papho, et in aliis multis provinciis atque civitatibus eodem tempore multos terruerunt terraemotus. Nec mirum. Tot turres, tot aedificia corruerunt, ut nihil aliud, nisi finis mundi instare videretur. Quod a saeculo est inauditum, sicut in capite ieiunii magister Oliverus praedicavit Coloniae, duo montes in Papho habentes intra4277 se -[f° 252]- stagnum conierunt4278, ita ut efficerentur mons unus. Dominus vero terrae dum per montem aquae viam praepararet, cum tanta vi erupit, ut obviantia quaeque deleret.

Notes:
  • 4274 B Brixia.
  • 4275 BD cum; mox R convivarentur.
  • 4276 Comis, Como.
  • 4277 libri inter.
  • 4278 ACEFP coierunt.
Indexed exemplum: TE018722, TE018723
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para