Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM V De converso Eberbacensi cuius tactu infirmi sanabantur.

In Eberbacho conversus quidam exstitit, homo simplex et bonus, aetatis decrepitae. Huic Dominus tantam contulerat gratiam, ut tactu manus eius diversae infirmitates fugarentur. Quod ubi saecularibus compertum est, ex utroque sexu, tam divites quam pauperes, gratia sanitatum ad monasterium confluentes, virtutem benedictionis eius senserunt. Ex quorum concursu videns Abbas fratrum quietem turbari et domum in expensis non modicum gravari, eidem converso ne alicui saeculari de cetero manus imponeret praecepit. Et cessavit ex illa hora in eo virtus miraculorum. Haec mihi ante hoc biennium cum essem in Eberbacho, a monachis recitata sunt. Ego vero virum sanctum adii, et cum rogassem eum ut pro me oraret, simpliciter respondit: Quotidie oro pro te, et pro toto mundo.
NOVICIUS: Quibus operibus rneretur tanta gratia?
MONACHUS: Exemplo non verbis respondebo tibi.

Indexed exemplum: TE018677
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para