Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LII De homine de fodina in qua per annum iacuerat obrutus, mirabiliter liberato.

In Dioecesi Treverensi villa cuius nomen est4282 Wanebach, iuxta ecclesiam eiusdem villae duo homines in argenti fodina -[f° 253]- laborabant, unus inferius, alter vero superius in margine fossae. Interim lateribus fossae collapsis, homo qui in fundo erat molibus terrae atque petrarum obruitur; superior vero cum illis cadens, sic contritus est, ut tertia die moreretur. Uxor autem obruti putans eum defunctum, missam4283 pro eius anima celebrari fecit. Et quia paupercula erat, nec sufficere potuit ad celebrationes missarum, singulis diebus in ecclesia coram altari pro remedio animae eius thus incendit, tribus tantum diebus neglectis. Quod cum fecisset per annum integrum, homines lucri causa purgare coeperunt fodinam. Cumque instrumentis suis obruto propinquassent, clamavit ille: Parcite, parcite; massam sic competenter reiicite, ut non obruatis me. Illi primum putantes fantasma esse, cum vocem eius cognovissent, fecerunt ut postulaverat. Nudatus4284 autem, cum interrogatus fuisset, quomodo ibi tanto tempore vivere potuisset, respondit: Singulis diebus tali hora diei, quodam odore aromatico ita sufficienter refectus sum, ut tota illa die usque ad eandem horam neque manducare neque bibere delectarer. In toto hoc anno per tres tantum dies eodem odore carui, et tunc fame pene mortuus fui. Non tamen exprimere potuit virtutem vel causam eiusdem odoris. Uxor eius de hoc requisita, mox intellexit; quid pro anima eius fecerit, ut praedictum est omnibus exposuit.
NOVICIUS: Si spiritualia animabus impensa sic prosunt corporibus, puto quod illis in poenis positis multum possint4285 prodesse.
MONACHUS: De hoc satis audies in sequentibus. Quantum enim prodest humilibus in sacramentis Ecclesiae fides et devotio, tantum stultis ac superbis eorundem sacramentorum obest irrisio.

Notes:
  • 4282 est om B.
  • 4283 C misas.
  • 4284 destitutus.
  • 4285 FP possunt.
Indexed exemplum: TE018726
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para