Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LV De puella et silice in signum stabilitatis eius scisso.

Aliardus novicius noster, sicut ipse mihi retulit, habet4287 materteram nomine Juttam, quae ante conversionem licet corpore fuisset casta, gestibus tamen nimis ostendebatur levis ac lasciva. Erat enim nubilis. Haec cum die quadam cum sororibus luderet, germanus eius magnae gravitatis clericus affuit. Qui dolens de sororis levitate, silicem solidissimum de flumine tulit, et ait: Prius scindetur lapis iste in manu mea, quam soror mea Jutta stabilis fiat, ac monialis. Deus vero ut ostenderet hominem non esse iudicandum secundum faciem, mox silicem in manu eius scidit. Quod ubi illa comperit, tum verbo fratris, tum miraculo lapidis compuncta, nuptiis ac saeculo valedixit, et in claustro sanctimonialium cui vocabulum est Bethbure4288, religionis habitum suscepit, eundem lapidem usque hodie in testimonium castitatis atque conversions suae reservans. Haec dicta sint de elementis. Placet nunc audire aliquid miraculosi de his quae in illis moventur, avibus scilicet, piscibus, animalibus ac4289 reptilibus?
NOVICIUS: Placet.
MONACHUS: Quod dicturus sum, utrum scriptum sit an non, ignoro; ego enim iliud non didici ex lectione, sed ex cuiusdam religiosi viri4290 relatione.

Notes:
  • 4287 B habuit.
  • 4288 Bedbur, iuxta oppidulum Calcar.
  • 4289 EF et.
  • 4290 EP viri religiosi.
Indexed exemplum: TE018729
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para