Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LVII De columbis quibus miles licentiam dedit avolandi.

Miles quidam Anselmus nomine de villa Lisere, columbas plurimas nutrire solebat. Dictum est ei quia graviter nutriendo illas peccaret, eo quod sata et granaria laederent proximorum. Die quadam eis ad comedendum annonam proiiciens, cum omnes essent in unum coram eo congregatae, clara voce cunctis qui aderant audientibus dicebat: Vos columbae, si Dei voluntas est, ut penes me habitetis, manete; sin autem, praecipio vobis in eius nomine, ut statim recedatis. Ad quod verbum mox omnes columbae simul se levantes, simul avolaverunt, neque ultra reversae sunt ad illa domicilia.
NOVICIUS: Quomodo ibi manere potuerunt contra voluntatem divinam ?
MONACHUS: Non fuit Dei voluntas, ut miles easdem columbas nutriret; non tamen contra Dei voluntatem ibi esse poterant. Voluntas Dei potentia eius est. Unde in Psalmo: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, et cetera4294. Putas Deo placere, cum nisi, accipitres, grues, et ceterae huiusmodi aves ad levitates nutriuntur? Absit. Possunt tamen aliquae, utputa cyconiae, ad necessitates a religiosis nutriri, sive hospitari; de quibus propter occasionem miraculum tibi recitabo.

Notes:
  • 4294 Psal. 113, 11.
Indexed exemplum: TE018731
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para