Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LVIII De cyconiis quibus Prior Cisterciensis benedictionem dedit.

Apud Cistercium, ubi caput est ordinis nostri, plurimae nidificant cyconiae. Quod ideo a fratribus religiosis permittitur, quia per illas non solum monasterium, sed omnia in -[f° 257]- circuitu loca ab immundis vermibus mundantur. Hyeme appropinquante recedunt, et tempore certo redeunt. Die quadam cum acies suas ordinassent ad peregrinandum, ne hospitalitatis concessae immemores esse viderentur, conventum qui eadem hora in agro laborabat petentes, eumque crebrius grutillando4295 circumvolantes, omnes in admirationem verterunt, ignorantibus4296 quid peterent. Ad quos Prior: Puto quod licentiam petant4297 recedendi. Elevansque manum benedixit eis. Mox mirum in modum cum multa alacritate simul avolantes, monachis exeuntibus in viam qui regularem benedictionem accipere sive exspectare parvipendunt, magnam verecundiam incusserunt.
NOVICIUS: Quid dicturi sont homines rationales Dei donis ingrati, cum audierint columbas obedire, cyconias regratiari?
MONACHUS: Hoc est quod Dominus per Jeremiam Prophetam populo suo Israel improperat dicens: Turtur et hyrundo et cyconia custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini Dei sui4298 .
NOVICIUS: Ubi habitant aves istae in hyeme?
MONACHUS: In locis utique calidis.

Notes:
  • 4295 CF guttillando.
  • 4296 FP ignorantes.
  • 4297 C petunt.
  • 4298 Jer. 8, 7.
Indexed exemplum: TE018732
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para