Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM VI De monacho contemptore temporalium cuius tactu vestimentorum infirmi sanabantur.

Retulit nobis nuper Abbas quidam ordinis nostri de quodam monacho, cui tanta a Domino concessa est gratia, ut virtute vestimentorum eius multi sanarentur. Saepe, si tamen adhuc vivit, dum fratres vestes eius induunt, vel cingulo se cingunt, sanantur. Quod cum tempore quodam Abbas eius considerasset, nec aliquid specialitatis in illo4090 vidisset, his verbis eum secretius allocutus est: Dic mihi quae est causa tantorum miraculorum? Respondit ille: Nescio domine. Non plus ceteris fratribus oro, non plus ieiuno, non plus vigilo, non plus laboro; sed unum scio, quod me extollere -[f° 222]- non potest4091 prosperitas, neque frangere adversitas, sive de persona mea sit, sive de4092 aliorum. Cui cum dixisset Abbas, non te turbavit4093 quod miles talis nuper grangiam nostram incendit? respondit: Non. Totum enim Deo commisi. Si modicum habeo, cum gratiarum actione recipio4094; si multum, iterum gratias ago. Et4095 cognovit Abbas quod causa tantae virtutis esset amor Dei, et contemptus rerum terrenarum. Sanctae virtutes, fides videlicet, spes, caritas, iustitia, humilitas, obedientia, zelus disciplinae, atque compassio, saepe gloria miraculorum remunerantur, sicut subsequentibus exemplis declaratur.

Notes:
  • 4090 ADE iu eo.
  • 4091 CP non potest extollere.
  • 4092 de add ADE.
  • 4093 B conturbavit.
  • 4094 P actione accipio, D accipio actione.
  • 4095 B tunc.
Indexed exemplum: TE018678
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para