Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXIV De lupa quae scholarem interfecit in Carpania.

Retulit nobis Abbas Daniel de lupa rem satis mirabilem. In Carpania4308, inquit, ubi Scholasticus eram, scholaribus die quadam licentiatum fuerat ire ad silvas. Qui in nemore lupae antrum reperientes, catulos omnes eiecerunt. Quorum pedes unus bipenni sua amputavit. Quibus recedentibus lupa rediit, et ut catulorum pedes praescisos4309 vidit, recedentes insecuta, solummodo eum qui hoc egerat, nimium furens impetivit. Ille vero timens, arborem ascendit. Quem cum insequi non posset, coepit unguibus circa radices fodere. Et cum sic non proficeret, alios lupos advocavit. Interim nunciantibus scholaribus, homines de villa cum gladiis, cuspitibus4310 et baculis ei in auxillum venientes, lupos abegerunt, in medio sui illum ducentes. Lupis invitatis ad horam sequentibus et redeuntibus, illa sola perseveravit, vindicare se tentans multis conatibus. Et cum essent proximi villae, lupa se periculo dans in ultionem catulorum, armatorum custodias irrupit, et scholaris gulae insiliens, protinus extinxit. Quae statim occisa est.
NOVICIUS: Satis miror quod scholarem illum prae ceteris cognoscere potuit.
MONACHUS: Multa huiusmodi fiunt Dei iudicio, ex quibus unum est quod sequitur.

Notes:
  • 4308 Kerpen, prope Bergheim.
  • 4309 AFP praecisos.
  • 4310 sic codices.
Indexed exemplum: TE018738
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para