Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DECIMA. DE MIRACULIS

CAPITULUM LXVIII Item de bufone qui in phyala bibuli sacerdotis repertus est.

In Berge villa Dioecesis Coloniensis sacerdos quidam celebrat, homo satis mirabilis, et gulae totus deditus. Nolo eum nominare; spero quod adhuc vitam suam debeat emendare. Huic consuetudo est tempore aestivo, propter incitamenta gulae, tantum in phyalis bibere, id est in scyphis vitreis. Die quadam phyalam suam vino repletam tollens, cum nescio cui illam ad potandum4320 porrigeret, bufo magnus fundo insedit. De qua visione valde territi, mirabantur quomodo corpus tam grande intrare potuisset, cum eidem vasi quod inferius diffundebatur, esset collum longum et exile nimis. Cumque sacerdos non posset vermem eiicere, neque vas vellet frangere, in locum unde illud4321 tulerat reposuit, et post horam reversus, nihil in eo reperit. Nimirum liquor elle miraculose conversus fuerat in vermem horridum, ut eius exemplo sacerdos abhorreret ebrietatem.

Notes:
  • 4320 DP ad potandum illam, F ad potandum.
  • 4321 AEP illum, D ipsum.
Indexed exemplum: TE018743
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para